- CAMILLUSL
- CAMILLUSLFurius, qui et alter Romulus dictus est, Romanorum suae aetatis clarissimus fuit, qui Faliscis devictis, Veios totô decenniô obsellos per cuniculos cepit. Nec multo pôst, cum crimini illi daretur, quod albis equis triumphâsser: et praedam inique divisislet, die dictô ab Apuleio Saturnino Tribuno plebis damnatus, Ardeam concessit. Mox cum Galli Senones urbem diripuislent, ipsumque capitolium arctissiniâ obsidione premerent, absens Dictator factus, collectis ex fuga Romanorum reliquns, Gallos pendendo auro intentos incautos oppressit, patriamque in libertatem vindicavit. Post haec popul. Roman. veios migtare volentem, gravissimâ, et elegantissimâ illâ, quae apud Livium, l. 5. c. 51. legitur, contione retinuit; Legibusque pristino vigori redditis, Volscos, Aequos, Tuscos superavit. Tertitim Dictator creatus, et Satricum sociam Populi Romani urbem ab impetn Latinorum tutatus est. Quarrem Dictator ad sedandam populi seditionem factus, valerudmem excusavit, aliumque sibi subrogandum curavit. Quintum Dictator Gallos iterum Romam petentes, et ad fluv. Anienem castrametatos superavir. Postremo Romae octogenarius pestilentiâinteriit. Plut. in vita eius. Liv. l. 5. Flor. l. 1. Aut. Victor. de Vir. Illustr. c. 23. Diodor. Oros. Zonaras, etc. Deillo Virg. Aen. l. 6. v . 825.Aspice Torquatum, et referentem signa Camillum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.